monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 25, 4
Cum ergo die crescente sol a meridianis plagis ad boreales paulatim partes ascenderit, necesse est luna, quae eo tempore nata est, ociori transitu solem ad borealia signa praecurrat; atque ideo cum nova post occasum solis videtur, quae ad septentrionem solaris occasus occasura est, nimirum non iuxta, sed supra solem sita est, quo inferiora eius illustrante, aequalia pene cornua protendere et instar navis supina ire videtur.